Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 65
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0234
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
IU N I U S.

«f

Per dimidium mensem usque ad itftam diem per-
calida fuit serenaque tempeslas, gva tantum cali-
di iTuna, tonitrua imbremque lapideum habuit. Die
iyma calida tempeslas cum tonitribus ad vesperam.
Diei gva usque ad .23tiam tempeslas variabat, mox
ingrata et frigida, mox ventosa et pluviosa. A
24ta usque ad sinem huius mensis calida ac grata
tempeslas. Vix vero dies eo tempore fuit non plu-
viosa.

Intermittentes per mensem durabant febres,
plures ac paulo pertinaciores. Aliae tertianae;
aliae, pauciores licet, quotidianae, symptomati-
bus iisdem, ac priori mense, decurrentes. Opium
solum alii medicamini innuptum, octo aut decem
horas ante paroxysmum ad granum unum et dimi-
dium omni bihorio , in nonnullis etiam omni hora
propinatum, nihil omnino sebri neque profligan-
dae neque mitigandae contulit. Ut priore, ita et
hoc mense opium repetita vice auctaque doli per
brevia intervalla ante paroxysmi tfempus exhibitum
effectus exoptatos minime praeslitit. Asl corticis
peruviani scrupuli duo aut drachma una omni bi-
horio extra paroxysmum, atque dein brevi ante pa-
roxysmum opii granum unum , vel in levioribus fe-
bribus dimidium mox profligarunt sebrem* Variae
•corticis peruviani species examini fubiectae, cortex
deQuido, china flava seu regia, cortex brasiliensis
effectu non differebant: num vero quantitate aut
qualitate non differant, experimenta inposlerum
inslituenda docebunt. Reliqua summis laudibus
promulgata febrifuga sic dicta, cortex salicis, quer-
cus Hippocaslani, radix gentianae, catyophyllatae,
tsrmentUke non effugere scrutinium nossrum; sed

£
loading ...