Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 68
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0237
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
68

viarum derivandos eiTe, ad vanas et inanes phan~
tasias referant, omni veritate et recta observatione
dessitutas. Si quae mala emeticum aut purgans exi-
gunt , erunt forsan ab indigeftione orta , neque
febres, quas dicunt gastricas, ita adpellandas cen-
leo, quarum quippe causa ac fons inter praecordia
non latet, sed alibi potius quaerendus elf, ut ma-
gis edocet verum organismi animalis ifudium, iudi-
cium et experientia. Minime enim morbi illi anti-
gastricis , neque solventibus , neque emeticis , ne-
que purgantibus organismi animalis incitationem ac
incitabilitatem devastantibus tolluntur.

Alius, de quo sermonem saciam, morbus erat
renum peculiaris adfectio a labuiolis et calculosis
concrementis suscitata. Multifariis iam lithontrip-
ticis sic dictis, uva ursi ab Haenio maxime, aqua
calcis cum sapone a Stephens, lixivio saponario
a lurin et Chittiks, alcali vegetabili ac mine-
rali, aere fixo a Percival, Saunders, Hulme
magnopere laudatis aliisque remediis inslitui expe-
rimenta : nullum vero votis magis respondit, quam
aqua mephitica alcalina a Coibo rn et Falco ner
commendata. Abiit tamen , ut huic aliive remedio
vires lithontripticas tribuam, i. e. virtutem, cal-
culos in rene solvendi, aut deterendi, abradendi.
Videtur potius grato suo stimulo urinae secretio-
nem adaugere, qua pofimodum sabulosa concre-
menta ac minores calculi una cum muco glutinoso
excernuntur. Aut forsan haec aqua alia et lingu-
lari gaudet, calculos depellendi, virtute sub sentus
non cadente , qualem multis adhuc medicaminibus
tribuimus, quorum effectum, minime tamen esfec-
tus causam novimus. Quamquam ad expellesdos
calculos maiores ac perfecte formatos illud reme-
dium nihil omnino conserre experti simus, plures
loading ...