Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 69
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0238
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
69

tamen nobis innotescunt homines, calculosis et sa~
bulosis concrementis ac multis exinde ortis rrtoles-
tiis adfecti, aquae huius usu re/lituti. Incommoda
enim mox cefTabant, atque per urinas multa alba
glutinosa materies sedimento sabuloso per longum
temporis intervallum cum quodam urethrae ardore
eliciebatur. Alba illa materies pauculo tempore libi
relicta friabiles formavit rubros vel albidos lapillos,
urinaque blandam sensim amplexa e/1 indolem, ne-
que in urinis amplius cernebatur arena: quibus

perslantibus ardor urethrae utique evanuit, et aegri
poslmodum eam recuperarunt sanitatem , ut et posl
multos annos calculosis adfectionibus immunes vixe-
rint, et hodiedum vivant. Neque in morbo hoc cal-
culoso soluiTi, sed et in aliis renum, velicae ac ure-
therum morbis, medicamen illud iuvare,immo mu-
cum atque gluten vasa renum excretoria obdurans
Illo reserari, atque e Corpore eliminari, vesicac
ulcera, uretherum ac pelvis renum exulcerationes
depurari ac sanari observatum esl. Quod si interea
contingit, ut aut nimia mali intensitate, aut par-
tium deslructione, aut labe quacunque alia corpus
tenente ac depascente homo non liberaretur, immo
periret, nihil id derogaret remedii praeslantiae,
quippe quum omnium vel optimorum remediorum
ea sit natura, ut intra certos tantum mali limites
agant, et extra eosdem agere nequeant. Sufficit
etiam in eiusmodi casibus eam remedii deprehen-
dere efficaciam, ut, quum spes nulla adfulgere vi-
deatur, saltem inexspectatum adferat; levarnen.

Aquae huius alcalinae iuxta formam Falcone r i
paratae aegrotans mane per tres vices uncias sede-
cim ad viginti quatuor sumsit. Quantitatem vero
semper aegrotantis viribus ac ventriculi praesertim
robore metiebar. Ad quae diiudicanda nisi vitae;
loading ...