Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 70
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0239
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile


ante actae ratio corporisque conssitutio ducerent»
essectus aquae propinatae iuvabat , quam caute
semper porrexi, ne digestio unquam laederetur,
ventriculus gravaretur, anxietas, pectoris op-
pressio, eardialgia, colica, ventris inflatio, diar-
rhoea aliaeque orirentur molessiae, quas non raro
ab immodico aquae usu, nunc]uam a modico prove-
ni sse vidi. Eas tamen , si adparebant, ujsus robo-
rantium amarorum dissipavit; nonnunquam slaam
in initio ad praecavenda haecce incommoda cum
aqua mephitica alcalina simul et roborantia exhibui.

Febris intermittens quotidiana.

Typographus quidam, 25 annos natus, corpore
cachectico, morbos infantiles sine ullo sanitatis de-
trimento superavit ita, ut usque ad lpnum aetatis
suae annum optime valeret. Ass ex eo tempore,
quum vitam ageret vagam, nunc syphilide, quae
usu Mercurii sanabatur, nunc febre, ut aiunt, pu-
trida , nunc intermittente, nunc pedum ulceribus
laboravit; quo factum ess, ut vires corporis omni-
no desicerentur. Sex abhinc septimanis, quum
magnam ovorum durorum copiam comedisset, si-
mulque cerevisiam multam ingurgitasset, correptus
ess paulo poss nausea , vomituritione , praecordio-
rum pressione. Exhibuit Medicus quidam vinum
emeticum, non emesin movens, sed diarrhoeam.
Hac aliquot poss diebus cessante vexatur frigore
corporis, subsequente calore, cephalalgia, siti multa,
nausea,vomituritione sudoreque largo. Singulis die-
bus hora sexta matutina hoc detentus aeger paro-
xysmo febrili, tempore apyrexiae iter prosequitur ,
et in urbe nossra petit nosocomium, ubijimaMaii
vespere recipitur. Reperimus habitum corporis
loading ...