Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 78
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0247
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
78

Sig, Habeat omni trihorio dosinunam, us-
que dum alvus fuerit aliquoties mota.
lOmaMaii. Apyrexia. Semper adhuc inii siunt
eadem symptomata verminosa. Pluries iam alvus
foetida soluta sine verme. Repetantur pulveres.

nmaMaii.Aeger non dormivit. Eadem adsunt
symptomata, quin immo aucta. Quater alvum foe-
tidam et aquosam exonerat. Reperimus aegrum
valde lallum , circa horam undecimam meridianam
vexatum horripilatione , calore et denique sudore.
Duabus pulveris dosibus simul sumtis glandulae
submaxillares tument, uti et gingivae. Augetur
salivae screatus. Fiducia in talem symptomatum
verminosorum cohortem decepti medicamina, ut
aiunt, antihelmintica seponimus. Elucet inde,
quantopere symptomata, ut dicunt, verminosa sint
fallacia, quum potius tubi intestinalis debilitatem
ac robur imminutum, quam vermium praesentiam
indicant. Quomodo adhuc signa ilia gafirica aut
verminosa in morbis afihenicis, roborantium et ex-
citantium ulu prossigandis nos fefellerint, hiflo-
riae huius continuatio docebit. Debilitas enim au-
gebatur, uti et febris vehementia, quae omnino
disparuit, rediit, et evacuatione hac, licet pro
symptomatibus indicata videretur, corpore magis
debilitato eam adepta est pertinaciam , ut medica-
minibus excitantibus et roborantibus insolito rells -
teret. Ex hoc et multis aliis casibus in nosocomio
quotidie fere obviis patet, quam perniciosa sint in
febribus intermittentibus resolventia atque evacuan-
tia, quae, si morbus tantummodo fuerit ab indi-
geflione ortus, in nonnullis forsan adhiberi polsunt.
Experientia insuper ad aegrorum lectos inflituta
nos edocet, febres intermittentes a debilitate uni-
yersali ortas excitantibus ac roborantibus celerrime
loading ...