Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 81
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0250
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
8x

5>na Iunii. Hora ima matutina febris leniilima
rediit. Pulsus, etiam apyrexiae tempore valde fre*
quens, fit magis tardus. Aeger magis adpetit.
Alvus recte soluta. Continuantur pulveres ex china.

iomalunii. Apyrexia. Aegrotus optime se ha-
bet. Repetantur pulveres. Diaeta eadem.

lima Iunii. Hora ima matutina horripilatio-
nem sentit, sed mox redormit. Mane omnes func-
tiones in slatu sano reperimus. Ordinatio eadem.

Iimalunii. Apyrexia,et aeger bene sese habet.
Adpetit. Alvi et urinae excretio naturalis. OrdD
natio eadem.

I3tia Iunii. Hora nma nocturna horripilatione
e somno excitatur, et non sequente calore mox re-
dormit. Mane accusat nonnisi corporis debilitatem
et artuum lalsitudinem. Repetuntur pulveres.

I4taIunii. Apyrexia. Aeger queritur nonnisi de
corporis debilitate. Omnes sunctiones integrae.
Medicamina eadem.

iyta Iunii. Febris non adparet. Bene dormit et
adpetit aeger. Alvus soluta. Cetera eadem.

l6ta Iunii. Febris silet, nec levissima eius mo-
limina redeunt. Omnes functiones reperiuntur

sanae.

His continuatis per octo dies remediis , lautio-
ribus dein cibis vinoque concessis vires redime-
bantur , “febreque nunquam redeunte , functionibus»
omni vigore auctis , die 30ma Iunii omnino lana-
tus nosocomium dereliquit.

Heller.

Diarrhoea habitualis.

Ancilla quaedam, 24 annos nata, optima semper
gaudens lanitate,sex abhinc annis dysenteria iabora-

F
loading ...