Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 90
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0259
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
po

iq.ta et t 5ta Iunii. Dolores lumbales et circa
ossa pubis leves. Urina nubeculam continet spillam.

Evanidis sensim labulosi concrementi indiciis
ceterisque incommodis, die aoma lunii e nosocomio
d imi 11 a e it.

Elias Siebold.

Retentio urinae.

Ancilla quaedam, 30 annos nata , temperamento
sanguineo, habitu corporis robulto ac magno prae-
dita , vegeta satis, nunquam morbis detenta, in
malum mox describendum incidit. Initia ssuxus
menstrui 24*0 aetatis luae anno experta efl, qui
ad provectiorem usque aetatem valde modicus ac
fere semper irregularis fuit.

Duobus circiter abhinc mensibus a famulis duo-
bus robustis rusficis in eius animo libidinis incen-
ditur ignicula. Mox veneris exagitata Aimulis in
eorum amplexus ruit, atque ultra duorum mensium
spatium coitus frequentilsimos celebrat, ita quidem,
ut amator uterque per vices, noctis tempore, bis
vel ter gratum hoc officium ei administrandum sus-
ceperit; quem in finem ilia noctu supra tectum
aedis {candens suos amatores tabulati inferioris vi-
cinarum aedium flabulum inhabitantes inviserat.
Ast immodico , sat gravi ac frequenti veneris hoc
exercitio , ut facile coniicies, partes verendae ac
vicinae initio grata titillatione irritatae magis, mox
nimio {limulo ac saepius repetito laxatae sunt atque
debilitatae. Hinc incidit misera in morbum, quem
urinae retentionem adpeilamus, ex debilitate locali
ortum, quum adessent omnia perfectae sanitatis
criteria, aliaeque potentiae nocentes deficerent.
Eam urinae retentionem per duos dies experta elf,
loading ...