Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 91
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0260
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
.91

graviterque tulit. Adauctis demum molestiis et ab-
dominis cruciatibus, opem Chirurgi imploravit,
qui ventrem eius inter dolores inssatum et durum
ac vesicam urinariam expansam invenit , ideoque
catheteris instrumento urinas sex librarum ponderis
eduxit, quo subito detumuit venter. Afl: elapso
brevi temporis intervallo revertebantur eadem in-
commoda, vesscae ac ventris tumor,nonniss cathe-
terismo removenda, quam operationem per qua-
tuor vices sustinuit aegra, et fere semper urinae
quinque vel sex librae fuerunt eductae. Morbo ta-
men ea methodo, tanquam cura palliativa, non
omnino sufflaminato , quum urinae retentio et poli
inflitutam operationem gravior per vices revertere-
tur , die jioma Iunii nosocomium petiit, ac ob
morbum et paupertatem recepta est.

Examine instituto invenimus , aegram per qua-
tuor menses menstruale ssumen non esse expertam ,
omnes eius functiones in flatu sano versari, neque
febrem neque pulsum a naturali aberrantem adesse.
Porro abdomen versus pubis regionem aequaliter
tumidum, inssatum, durum, ab adtactu dolens.
Quum in su per per longum temporis spatium ne
guttula quidem urinae per urethram emissa sit, et
adhuc retineatur ; conclusimus , vesicam urinae
copia esse repletam atque extensam, indeque ven-
tris illum tumorem externa exploratione percipien-
dum. Partes externae verendae tumidae erant atque
laxae. Internarum exploratio uti externarum nulla
praebuit graviditatis indicia. Adplicabatur cathe-
ter haud difficulter immittendus, quo urinae tres
sere mensuras eduximus. Ea vero emissa flatim ven-
ter detumuit, mollitiem sub adtactu non dolentem
retulit, atque aegra ipsa de perfecta sua sanitate
gavisa est. Nihilo tamen minus urinae retentio pev
loading ...