Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI issue:
IV. Observationes medicae
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0264
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
temporis spatium cedebant, et vires, quae victas
febre per plures adhuc dies prossratae fuerunt, ro-
borantibus facile refocillabantur. Communia symp-
tomata erant lingua glabra, glutine obtecta, sub-
inde praerubra ac licca, guflus vapidus, in non-
nullis amaricans; sitis, anorexia, nausea, pressio
praecordiorum , vomituritio, immo vomitus gluti-
nis aut merae aquae; ardor ventriculi, dolor abdo-
minis et hypochondriorum; abdomen plerisque mo-
dice intumuit,doluitque contrectatum; alvus clau-
sa, in plurimis vero diarrhoea aquosa suit. Capi-
tis plumbea gravedo, eius levandi impotentia;
frontis dolor gravativus; vertigo; aurium susur-
rus; oculorum obnubilatio, per noctem insomnia,
et, si dormirent, facilis evigilatio cum terrore;
mitia deliria; sensus consusi et ssupidi.
His accessit thoracis dolor,in nonnullis et tussi-
cula licca, artuum dolores quali rheumatici et lan-
cinantes , dedolatio ac virium prostratio, ingens
lassitudo; cutis in plurimis sicca et arida, sub fi-
nem morbi humida, ac sudores, in aliis sudatiun-
culae vagae, calor urens, in aliis rubor faciei, in
aliis pallor. Incepit morbus levi horripilatione,
quam aelius sequebatur. Pulsus parvus, debilis et
frequens erat; febriles motus adlidui, nunc paulo
elatiores , nullam temporis legem observantes;
praesertim autem verius vespertinum tempus ob-
servata est exacerbatio. Eiusmodi leves adfectio-
nes, ut dixi, leniter excitantibus didi pavimus. In-
slantem diarrhoeam inhibuimus inlimul tinctura
thebaica, aut pulvere Doweri. Urgente dolore ab-
dominis linimentum volatile camphoratum opio
iunctum frictione adplicavimus abdomini ; alvus
obdructa clysmate iniecto e decocto ssorum chamo-
millae quotidie sollicitata fuit. Capite occupato
 
Annotationen