Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0266
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
97
pedum abdominisque tumorem, atque febriles in-
sultus altera quavis die versus vesperum , ast valde
leves, rediere. Pulsus ceterum semper debilis, nox
insomnis, cutis arida, alvi et urinae excretio na-
turalis , adpetitus bonus, summus virium motri-
cium languor. Ad diagnosm tutius sormandam ,
quum venter, ut in gravidis, extensus et durus
sine notabili aquarum contentarum ssuctuatione vi-
deretur , et internam uteri, vaginae verendorumque
explorationem instituimus , qua edocti, nullum ad-
esse graviditatis indicium, auctoque poli aliquot
dies ventris tumore -atque accedente aquarum ssuc-
tuatione, nulli dubitavimus de ascite orto a febre
incongrue debilitantibus tractata*
Praesente igitur magna corporis debilitate , at-
que febris insultibus, licet levibus, nondum iilen-*
tibus, porreximus:
Decoct. cort. peruv. saturatilT. Unc. octo.
admisce
Liq. anod. min. Hofm. Dr. uriarri;
DS. Capiat omni bihorio vasculum dimidium;
Porro vinum aqua dilutum, ac diaetam nutrientem#
i. e. portionem primam praescripsimus; Quorum
remediorum usu per quatuordecim dies continuato
febris cessavit, et vires corporis omnesque functio-
nes resfauratae sunt. Kediit somnus, et adpetitus,
qui semper bonus fuit, auctus est, omnesque ca-
pitis et pectoris adfectiones evanuerunt. Pulsus for-
tis et tardus fuit. Alf venter noti detumuit, sed
increvit magis, ac facta exploratione externa maior
evasit ssuctuatio. Quare paracenthesm abdominis
instituere animus suit. Verum quum ventris tumor
nec amplus nec durus satis videretur, neque ven-
ter omissis per aliquot dies remediis roborantibus
incresceret, et integumenta abdominis communia
G
 
Annotationen