Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 98
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0267
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
sS

ob aquarum contentarum copiam minorem eam
haud nacta e slent extenlionem, quam observamus
in maiore gradu ascitis, ubi dein operatio sine mo-
leflia operantis maximoque aegrotantis emolumen-
to in/litui potest; abstinere ab operatione satius
duximus, et adhibere reliqua remedia incitantia,
quorum in hydrope virtutes egregiae laudantur.

Quapropter circa medium mensislunii remediis
roborantibus supra allatis addidimus squillam pul-
veri calami aromatici iunctam , et quidem exhibui-
mus quater per diem grana duo squillae granaque
decem calami aromatici. Quorum remediorum usum
quotidie secutae sunt tres vel quatuor alvi aquosae,
multo cum levamine aegrae. Cutis ante semper arida
iam levem madorem osfendit, atque nonnullis die-
bus per noctem et sudor intravit, urinae ssavae co-
pia non aucta. Sub finem Iunii tandem venter de-
tumescere coepit, et aegra alacris vires refocillatas
sensit. Tumore in dies imminuto viribusque adauc-
tis,initio mensis Iulii auximus dosin squillae ad gra-
na tria, cui praeterea sequens electuarium iunxi-
mus :

j^. Pulv. cort. peruv. Unc. dimidiam.

Extract. amari aq. font. q. s. soluti Dr. duas.

Flor. sal. ammoniac. mart. Dr. tres.

Meli, optim. Unc. quatuor.

MDS. Omni bihorio duo cochlearia parva.
Continuavit aegra bis vel ter de die alvum depone-
nere aquosam: tumor abdominis sensim sensimque
disparuit, neque ulla ssuctuatio amplius percepta
fuit. Crura ac pedes, quae hoc mense oedemate
adhuc tumebant, naturalem induerunt formam, et
reliquae functiones in flatu sano fuere. Medio Iu-
lio, quum pergerent dicta sanitatis indicia, sepo-
sitis omnibus medicaminibus, praeter diaetam nu~
loading ...