Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 101
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0270
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
101

pulsui finem imponet. In nossra puella ob defi-
cientem functionum omnium vigorem pulsus sem-
per parvus, debilis ac frequens fuit: hinc tanta
differentia pulsus non esse potuit, ut intermittens
adpareret; vis cordis exigua fuit; arteriae levi im-
pulsui ob laxitatem facile celserunt, et, licet po-
lypi iam adessent, tenuis columna sanguinis suffe-r
cit circulationi suilentandae. Increscente autem
debilitate, ex qua praecipue originem traxerunt,
mole polypi tandemque ad eam amplitudinem cre-
verunt, ut persecte cordis et arteriarum orificia
clauderent. Hinc subito illa graviora symptomata
ac mors; hinc pulsus plenus et fortis; quum nem-
pe vasa laxa, sanguine impleta, ob cordis obsta-
cula evacuari non potuerint, et arteriae fibris mus-
cularibus praeditae actiones suas, corde limul a ter-
go urgente, in sanguinem continuo exercuerint, us-
que dum cum vita omnis incitabilitas sufflaminata
fuerit.

Polypus cordis.

M agdalena Neudoerfer, Herbipolenfis, zo
annos nata, iam ab incunabulis faussa valetudine
raro aut nunquam fruebatur, quin tamen morbo
acuto le unquam labo ralle meminerit. Ex imbecilli
corporis habitu lumma exoriebatur in omnes mor-
bos chronicos opportunitas. Adpropinquante pri-
mae menssruationis tempore varia illius molimi-
na, sed frustra se prodiderunt. Anno aetatis suae
i6to quum puellam dolores ad regionem pubis
lumborumque adssigerent, suadentibus parentibus,
ssuxum menstruum remediis, (quantam coniectura-
re licet, emenagogis) promovere ssuduit, vapo-
rumque balnea genitalibus adhibuit. Poss varia de-
mum remedia a variis Medicis praeseripta et sine
loading ...