Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 103
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0272
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
103

ias. In respirando quandoque percipitur sibilus.
Palpitatio cordis ad levem motum aucta cum ingra-
tissima sensatione. Anxietas, vera pectoris eonflric-
tio ac oppressio miseram saepilsime addixere, eam»
que cruciavit continuus in regione cartilaginis ensi-*
formis vehemens dolor pressorius, sub adtactu
auctus. Decubitus supinus difficilis; tulsis nulla;
totum corpus pallidum et leucophlegmaticum, om-
niumque illius functionum torpor. Calor nativus
imminutus, pedes tumidi, oculi quali vitrei. Ci-
bos aegra non adpetit; emittit ructus et ssatus.
Animi deiectio et tristitia, somnus interruptus,
pulsiis exilis, tardus et aequalis, diarrhoea aquosa,
inter somnia saepissime ronchi sfertoresque. Quibus
symptomatibus increscentibus recipitur denuo die
yma Iulii 1798 in nosocomium.

Die 8va. Omnibus bene perpensis, debilitati
universali, a qua asthma, diarrhoeam et chlorosin
derivavimus, roborantibus et nutrientibus occur-
rere conslituimus. Praescripta itaque fuit mixtura
sequens :

Ifc. Cort. peruv. optim. Unc. unam,
coq. cum aquae font. q. s.

Colatur. Unc. septem adde
Laud. liq. Sydenh. Scrup. duos.

Syrup. cort. aurant. Unc. unam.

MDS. Capiat omni bihorio duo cochlearia.
Diaeta nutriens et roborans cum vino concessa fuit.

Sumsit per diem duas tertias praescripti medi-
caminis , et ob temporis amoenitatem sub vespe-
rum in horto nosocomii ambulavit.

Diei pnae hora 6ta matutina, postquam per to-
tam noctem ronchos edidisset, e somno excitatur.
Tanta oritur subito respirationis disficultas,ut prae-
sentibus sfatim suffocari videretur. Respiratio non
loading ...