Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 104
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0273
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
104

tantum difficilis, sed et Hertorosa fuit. lacet in-
curvato corpore capiteque ad pectus incliuato. Ac-
cedit mox torpor omnium functionum. Pulsus fre-
quentissimus, plenus et sortis intra minutum pri-
mum i3osies micat. Tegitur sudore frigido, neque
vocem amplius edere valet. Ex his omnibus tris/em
et inslantem morbi exitum praesagimus, in vitio
organico cordis, praecipue in polypis subitaneae
huius mutationis originem quaerentes. Ordinavi-
mus pulveres ex mofcho et camphora, clysma ex-
citans et vesicatorium pectori adplicandum.

Deglutitione vero mox impedita, clysma slatim
aegra eiecit, et lama hora ex vita decessit.

Sectio cadaveris.

In externa corporis superficie plane nihil notatu
dignum invenimus. Aperta vero thoracis cavitate
sequentk occurrebant:

1. Pulmo dexter ad tres pleurae parietes, antror-
sum, ad latus et retrorsum tenaciter accretus
fuit; sinister vero in variis tantummodo locis
per longa ac membranacea filamenta ei pleurae
parti, quae coslas tegit, fuit adnexus.

2. In cavo pericardii unciae fere duae seroli humo-,
ris continebantur.

3. I11 atrio dextro cordis cernebatur polypus,uti in
ventriculo cordis dextro ; ille latior ac longior,
hic vero minor. Uterque densis, albis, tendinosis
fere acelaslicis filamentis inter funiculos valvulae
atrii progredientibus tenaciter concretus fuit. Bi-
ni vero variis iterum brevioribus pedunculis ac
ligamentis eiusdem siructurae parieti ventriculi ac
atrii inter trabeculas carneas valde tenaciter in-
sixi adhaeserunt ita, ut vi quadam ab eo dissiolvi
debuerint. Polypus ventriculi dextri per o/iiuni
arteriosum usque in truncum arteriae pulmonalis
loading ...