Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 105
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0274
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
io5

procelTit, eo tantum discnmine, ut tenuior in
arteria, quam in ventriculo ipso adpareret.

In atrio sinislro reperimus sanguinis coagulum
ac polypum magni voluminis, maioris densitatis
colorisque albi, qui (ut in atrio et ventriculo
dextro) cum alio ventriculi linisiri eiusdem struc-
turae arcte concretus suit. Bini iterum multis
filamentis elallicis parieti ventriculi ac auriculae
sinistrae tenaciter adnexi fuerunt ita, ut difficul-
ter abradi potuerint. Brevissima autem polypi
pars in sinistro ventriculo haesit, maxima pars
in ostio arterioso et in aorta adscendente. Poly-
pus hic tantae magnitudinis fuit,ut reliquos mo-
le sua ac magnitudine superaret, et aortam ad-
scendentem omnino fere repleret. Maximum vo-
lumen habuit in ostio arterioso, quod omnino
obturaverat; in ipsa vero aorta tenuior fuit. In
universum polyposa ista concrementa densa, du-
ra, alba, elastica, tendinosa, vere organisata
fuere, atque haud facile-dilaceranda,

s. Pulmo dexter album colorem retulit, sanguine
vacuus facta incisione inlignem serosi humoris
copiam ex subslantia cellulosa reddidit.

6. Pulmo sinister minus albus maiorique sanguinis
copia repletus.

In cavitate abdominis

7. Omentum variis in locis peritonaeo accretum
fuit. Occurrebant plures glandulae mesenterii ob-
structae et hydatides ad alat vespertilionum.

8- Hepatis superficies scabra et inaequalis; sub-
stantiae ipsms conditio sana. Vesicula fellea bile
valdopere tumuit.

$>. Uteri corpus tam exile, ut versatissimus in rebus
anatomicis Prosector D. Hesselbach limile in
virgine adulta se nunquam observasse teslaretur.
loading ...