Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 106
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0275
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
106

Epicrijh.

Morbi enarrati decursum et subitum inopina-
tumque eius exitum diiudicaturi, recurramus ne-
cesse est ad omnes illas potentias nocentes, quae a
prima iuventute vim suam in defunctam exserue-
runt. Compages totius corporis, quam natura tri-
buit, gracilis et infirma illam ad omne morborum
genus a debilitate universali originem ducentium
pronam reddidit. Accuratius examinata nullius
quidem morbi praegredi, minime vero acuti, men-
tionem fecit. Ast oblita forsan erat omnium, quae
iuvenili aetate in corpore suo acciderant. Illam
enim pleuritide seu pleuroperipneumonia laboralTe,
ex concretionibus concludere licet, quibus pulmo-
num superficies pleurae arctissime connexa fuit.

Debilitas igitur universalis primaria omnium,
quae sese nobis obtulerunt, symptomatum causa
fuit. Hinc irrita menstruationis molimina , ssuxus-
que menstruus omnino impeditus. Vires etiam im-
minuit intempestivus emenagogorum usus , quibus
ssuxum perperam promovere fluduit, et invitum
quasi extorsit. Ex illo debilitatis flatu porro facile
explicaveris, cur subito evanuerit menstruatio, ne-
que redierit. Consideranti dein insolitam uteri mi-
nimi conditionem, patebit quoque ratio ceterorum,
quae aegram cruciarunt, malorum. Ex torpore vi-
rium ad cibos concoquendos necessariarum orieba-
tur defectus nutritionis atque diarrhoea fere habi-
tualis. Circulationis vero lentor ut summae debilita-
tis effectus, ita cum pleura pulmonibus accreta,qua
pulmones in extensione sua plane impediebantur,
asthmatis et polyporum cordis causa considerari
potest. Valido enim sanguinis circulo eiusmodi
concretiones oriri, concipi nequit. Noflros poly-
yos fuisse veros, ex Aructura eorum patuit, quippe
loading ...