Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 107
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0276
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
107

quae ab illa, quam sanguinis coagula post mortem
coacervata referunt, longissime differebat. Con-
crementa fuerunt dura , elassica, tendinosa quali,
aqua non dissolubilia, neque, nisi vi maxima ad-
hibita , illorum pedunculi a trabibus carneis avelli
potuerunt *).

Polyporum praesentiam coniectare tantum no-
bis licuit, quum pulsus nunquam intermiserit, sed
potius parvus, debilis et frequens in decursu mor-
bi, ante mortem vero plenus, fortis ac frequen-
tissimus fuerit ita,ut intra minutum primum 13osies
micaverit. Ingruente autem praecipiti valetudinis
mutatione vitam ipsam in summum periculum tra-
hente iam maxima cum verilimilitudine concludere
potuimus, adesse organicum cordis vitium et la-
tentem forsan polypum , sententiamque nossram ex-
tra omne dubium posuit sectio anatomica, accura-
tissime coram omnibus , qui hic Medicinae operam
navarunt, instituta.

Cur vero nunquam pulsum intermittentem, du-
rum contractumque tetigerimus , ex fallacitate pul-
sus in diagnoss et prognoli plurimorum morborum,
et praesertim in illis, qui polypis laborant, expli-
cari potess: **). Liceat id autem ex vasorum quo-
que laxitate, quae ad parietes sanguini advenienti
et vi non magna ex cordis ventriculis expulso facile
cedebant , et ex eo derivare, quod polypi modo
sensim senlimque ad tantam molem increve-rint, et
tandem subito vasorum arteriolorum ostia cordis-
que atria_occluserint adeo , ut sublata circulatione
inopinata mors vitae miserrimae finem imponeret.

*) Wichmann 1. c. P. II. pag. 168 — 159. ubi casum.plane
similem diiudicat.

**') Loco cit. pag. iSo Part. II. ubi pulsus diveisitatem in sl=»
siili casu observatam leges.
loading ...