Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 109
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0278
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
10^

firmare luvant. Ut plurimum robusli, sanguineo-
eholerici, homines obesi, gulae indulgentes, huic
morbo sunt obnoxii ; praesertim li cibis lautis»
aromaticis, carneis aut etiam crudis, potu prae-
terea vini abutuntur, atque huius generis victum
multa voracitate ingurgitant. Qui, si ad provectio-
res aetatis annos pervenerint, variis morbis caler. -
losae adfectionis laborant, urinam reddunt turbi-
dam cum mucoso ac sabuloso sedimento , arenam
saepius non sine doloribus ardentibus inter min-
gendum per urethram excernunt, immo caiculosa
concrementa eiiciunt. Saepius et adssiguntur ne-
phritide , quin immo vesicae urinariae calculo cru-
ciantur. Teste Mala carne *) Tommaso Ma-
ria Ghilini, romanae curiae purpuratus, jomo
aetatis suae anno subitanea morte inter varias pec-
toris supra dictas morbosas adfectiones corripitur.
Per vitae suae curriculum saepius adficiebatur ischu-
ria, doloribus nephriticis, et urinam sabulosam
continuo deponebat: immo vero lithotomiam bis
per vitam expertus efi, qua e vesica urinaria calcu-
lus non exigui ponderis semper educebatur. Inde
concludit idem Mala carne, homines ad calculos,
arenam et sabulosa concrementa dispositos, aut his
ipsis adfectos temporis tractu facile et laborare va-
riarum partium , arteriarum , aortae, valvularum
cordis osiificationibus osieisque cordis concremen-
tis. Idem demonstrat allata, quam Senacus ex
cblervationibus Jacoti narrat, Doctoris cuiusdam
hisioria, in cuius cadavere, dum saepius per vitam

*) Sulla Litiasi delle valvule dei cuore, discorso di V i n-
tenze Malacarne, ProfelTore di Chirurgia &c. Vid.
Giornale per servire alia storia ragionata della medicina
di questo Secolo T.VI. p.154. Vid. et Ki.ihn u. We i-
gel italien. medicinisch - chirurgilche Bibliothek. II. B,
i. S. p. xgai
loading ...