Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0283
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
u4
et Senacus adfirmant, aut raro aut nunquam
ossa in corpore humano reperiri; inveniri {dum-
modo valvularum cordis , aortae ac reliquarum ar-
teriarum ollificationes. Concedunt, ossa cordis in
animantibus grandioribus praecipue inventa fuilTe.
Ita Galenus *) ait: ,,In elephanto maximo Ko-
,,mae iugulato atque post mortem didecto reperi
,,os eximiae magnitudinis. ” Ali quaecunque adtu-
lerint in suam sententiam descriptores, nosfra sal-
temhilloria, ut et illae a Lieutaud descriptae,
i satis edocent, olla cordi humano implantata veluti
existere.
Tales vero adfectiones in ipso organismo ani-
mali litas elle iudico. Pro peculiari enim solidorum
actione, modificatione ac virtute intrinleca , i. e.
incitabilitate ac incitatione (cuius veram in hoc
morbo naturam determinare non licet) ipli humo-
res (qui effectus fibrarum incitabilium sunt) abun-
dare videntur particulis glutinosis, aliisque calculos
renum et vesicae felleae odificationes odaque con-
sli tuentibus. Jam li accederint potentiae variae,
debilitatem seu directam seu indirectam inducentes,
e. g. vita sedentaria, diaeta plena, nutriens, lauta,
aromatica, vini aut spirituosorum abusus, varia
pathemata animum deprimentia , humorum circui-
tus languor et vera quad dagnatio , faciliorque ta-
lium particularum se- et accedus orietur, citiusque
malum proveniet,si corporis quaedam dispolitio ad
huius generis morbos innata vel hereditaria vel ad-
quisita adfuerit. Hinc facile concipies , quomodo
: concrementa variarum partium sabulosa, calculosa,
seu odea nascantur, quae vero pro diverlo orga-
no, cui infixa haerent, cernuntur diversa.

Opera omnia. T. I.-pag. 29S.
 
Annotationen