Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 115
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0284
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ii5

Omnia ergo concrementa ex uno eodemque prin-
cipio constructa esse , ad firmo : variis tantum orga-
nis , ut dixi, modificantur , variaque siib siructura
ac forma adparent. Quare cordis eiusque valvula-
rum ossificationes et calcuii cordis, renum, vesicae
urinariae ac felleae ex iisdem particulis elementari-
bus formantur; neque tamen pro veris calculis illa
concrementa renum et vesicae habere animus e fi.
Insuper ex sententia Hebenstreit fupra allata
satis patet, auctores circa naturam osfificationum
disceptare, atque dubitare, an osieae sint subfian-
tiae, an calculosae, an tophaceae? Interea, ut
eorum naturam tutius diiudicare poiTimus, tem-
poris tractu ac longa observatione eiusmodi con-
crementa in cadaveribus reperta, tam cordis,
quam renum ac vesicae felleae examini subiicere,
comparare , atque cum iis varia infiituere experi-
menta, necesium est. Quare in praesentiarum, quum
ea me defiituunt, votis meis ipse satisfacere nequeo.
Ulteriore vero indagatione , observatione , atque
infiitutis physicis ac chemicis experimentis veritas
magis eruetur: quibus vel de contraria convinca-
mur sententia, etnofira, cui omnino non pertinaci
mente inhaeremus, refellatur, vel magis probetur.

Calculis ac orsificationibus accuratius examina-
tis , mali forsan natura non solum, sed et medendi
methodus facilius fiabiliri poterit. Interim mali
curam ex mea de osiificationibus sententia propone-
re licebit.

Ossisicationes et ossa cordis aliarumque par-
tium, sicut reliqui corporis vitia topica , rarissime
immo nunquam sanabuntur. Quamquam vero vitii
talis iam generati, ut taceam, inveterati sanatio
haud sit speranda , prophylaxis tamen revera infti-
meuda erit. Quum igitur experientia doceat, ho~
H z
loading ...