Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0285
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
116
mines calculo seu arena adfectos maxima ex parte
huic malo ehe obnoxios; omnia In primis sollicite
evitanda sunt, quae in humoribus abundantiam
particularum glutinosarum. procreant, (hae enim
prima quali principia eiusmodi concrementorum
conhituunt:) et contra generata iam in renibus
aliisque partibus concrementa calculosa seu sabulo-
sa ilia porrigenda sunt medicamina, quibus arena
calculique vel solvuntur vel expelluntur. Hanc ve-
ro curandi methodum non suadeo , quod ea cum
Malacarne putem impediri migrationem subhan-
tiae sabulosae e renibus in alium locum, e. g. ad
cor. Morbus enim solidorum ac humorum univer-
salis eh, qui, quum varias tantummodo corporis
partes adficit, universalis limul et localis dici po-
teh : quare etiam mox arteriae, mox valvulae, mox
cordis iplius partes olsificatae videntur. Sed ideo
illam mali curam commendo , ut morbus in solidis
et fluidis quali latens praecaveatur, et quae iam
generata sint concrementa, per varia organa excre-
toria vi medicamentorum libras incitabiles incitan-
tium expellantur.
Cura itaque haec prophylactica maxima ex parte
in diaetae cuiusdam ac regiminis oblervantia con-
sihit. Huc confert, victu tenui, leniter nutriente,
e carne et vegetabilibus ac fructibus horaeis para-
to, potu aquae parca vini quantitate mixtae, aquae
Selteranae et Fachingenlis moderate uti. Spiri-
tuosa, vina generosa, aromatica, uti voracitas, no-
cent. Motus corporis requiritur frequens, ah mo-
deratus , vectio in rheda, equitatio , deambulatio
in aere liberiore et sereno, peregrinatio , corporis
frictiones, quibus scilicet solidorum actio incres-
cit, humores adtenuantur, atque se- et excretio-
nes augentur. Omnia animi deliquia syncopen pro-
 
Annotationen