Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 117
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0286
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
117

creantia, quum humorum motun| lentiorem red-
dant, sollicite evitentur, et, si adversa fortuna
animi ingruant deliquia, mox excitantibus dissipem-
tur. Eidem fini conducunt balnea tepida, alcali-
*na, saponacea, thermae. Quinimmo praeter re-
gularum diaeteticarum observantiam adhiberi pos-
sunt varia remedia interna , et ea quidem , quae in
calculo renali, vesicae urinariae ac vesicae felleae
iaudari solent. Praecipuis vero adnumero aerem
fixum a Perciva 1 ac Hulme praedicatum,aquanl
mephiticam C o 1 b o r n i aut F a 1 c o n e r i, clysmata
ex aere fixo parata , et praesentibus insimul vel an-
tecedentibus vesicae felleae adfectionibus, oleum
terebinthinae volatile aethere vitrioli mixtum.
Excitantibus hisce remediis augetur solidorum ac
vasorum oscillatio, motus humorum acceleratur,
se- et excretiones promoventur, ita, ut concre-
mentorum calculosorum, sive osTificationum fons
desiniatur, aut, si adfuerint, vasorum resorptione
adaucta dissolvantur et expellantur.

Eiusmodi ossea concrementa varias revera mo-
leslias ac deflructiones in corpore efficiunt, ut ex
ipsa nosfra hisloria elucebit. Iure itaque Medico-
rum adtentionem merentur, qui iusfa tractandi me-
thodo eorum perfectam formationem impedire sfu-
deant. Omnino quidem generatis nullam curam
parabunt, aegrumque hoc malo gravatum inter va-
rias valetudinis turbas misere perire videbunt. Na-
to enim osfe in corde, latera eius continuo motui
subiecta ad corpus tam durum adteruntur, praeci-
pue , si, uti in nostro casu, apex usque ad dimi-
dium ossis in cavitate cordis mobilis haereat, atque
acie quadam emineat. Hinc facile explicabis cor-
dis palpitationem, anxietatem, suffocationem, ani-
mi deliquia, tussin sicc^m, respirationem difficilem,
loading ...