Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 118
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0287
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
11 s

sibilosam,afi:hma &c.— et tandem subitaneam mor-
tem, quae et matronam noflram inter dicta phae-
nomena deprehendit. Ea ex causa, ait M o r g a g n i,
saepius in corde, dissecto cadavere , reperta sunt
mox exulcerationes, mox excrescentiae squamosae,
aut tumores steatomati similes, aut cordis ipsius
laesio , quam in nosiro casu vidimus. Acuto enim
odis apice, in ipsam muscularem subfiantiam pene-
trante, cordi inssigebatur vulnus , et omnia symp-
tornata augebantur; repetita incissone denique ex-
orta efl levis exulceratio; vehementiore vero cor-
poris motu, dum se elevaret aegra e sella, magis
in vulnus iam exulceratum impingebatur osficulum;
et mox subsequebantur spasmodica cordis contrac-
tio , sanguinis impedita circulatio , pulsus debilis,
inaequalis et intermittens, respiratio laboriosissima,
suffocatio , facies hippocratica, frigus extremorum,
ac denique subitanea mors,

Hifioria viorbi,

Matrona quaedam, 74 annos nata, laeta sem-
per gaudens sanitate, corpore sat robusto ac bene
nutrito praedita, septemdecim prolium mater, ante
duos tresve annos ictero pertinaci detenta fuit.
Variis usa remediis tandem secessu calculorum vesi-
culae felleae sanitatem recuperavit. Verum tamen
ex illo tempore labefieri valetudo secunda coepit.
Variae ingruunt pectoris adfectiones, periodice re-
currentes , magis minusque nroleflae. Respiratio
difficilis, dyspnoea, tussis, leves suffocationes gra-
dientem moleflantes praecipua fuere symptomata.
Novem fere abhinc mensibus ineunte vere adfectio-
nes memoratae vehementius recrudescunt. Respi-
ratio difficilis, anhela ac sibilans; tussis per diem
sicca saepiusque revertens, de nocte rarior, sub
loading ...