Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 121
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0290
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
III

tftrmsqiie pulmonis ndqae tubercula neque indu-
rationes habebat. Cellulae pulmonales ac bron-
chiae multa pituita multoque aere refertae. Vasa
{anguifera parum sanguinis continebant.

9. Glandulae bronchiales ut plurimum calculosae,
unaque cum bronchiis intime concretae.

10. Interna laryngis ac tracheae superficies multo
muco obducta.

11. Pericardium tres circiter aquae ssavescentis un-
cias continebat.

12. Ventriculi ac arteriae cordis prorsus ac omni-
no sanguine vacua.

23. Ad orificium venosum ventriculi cordis aortici,,
nimirum atrii posleriorem minorem valvulam in-
ter et eiusdem ventriculi parietem posteriorem
corpus olseum, scabrum, duos et dimidium pol-
licem longum, lemilunare haerebat. Parti huius
olsis semilunaris concavae superior valvulae po-
Herioris pars erat accreta; inferior vero libera
in cavo eminebat; olsis autem pars convexa par-
tim cum pariete posteriore , partim etiam cum
septo ventriculi aortici erat concreta. Extremi-
tas olsis lemilunaris inferior maxima ex parte li-
bera prominebat versus ventriculi cavitatem, et
tribus circiter lineis a superiori; altera autem
olsis extremitas ab altera duobus distabat pollici-
cibus, cuius postica ac aspera valde extremitas
parietem ventriculi aortici pofieriorem ita inci-
debat ac fricabat, ut pars quaedam exulcerata
oriretur: antica vero et acuta nonnifi membrana
interna ventriculi obducta extremitas, ad septuna
ventriculorum proxime insra ostium arteriosum
ventriculi aortici prominebat.Valvula huius ven«
triculi maior anterior venosa naturaliter sese ha«
bebat. Ceterae quoque cordis valvulae optime
plerumque conslitutae erant.
loading ...