Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 126
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0295
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
126

Die 2gva usque ad 3omam, Eadem rerum con-
ditio. Ordinabatur:

1^. Elixir. Robert. Whytt. Unc.unam.

DS. Ter de die capiat guttas quadraginta.

Continuatur hoc remedium usque ad 8vam Au-
gusti diem. Blando sudore quavis nocte prolecto
viribusque restauratis pedum oedema cesTavit, men-
sfrua rediere , et aegra sana omnino die i6ta Au-
gusti nosocomium dereliquit.

Eberhardt*

Febris intermittentis tertianae
H i s t o r i a I.

Barbara Re gei, Sulzfeldensis, 23 annos nata,
ancilla, habitum corporis referens cachecticum, a
prima Juventute morbis infantilibus, capitis tinea,
frequenti cephalalgia, symptomatibusque,ut aiunt,
verminofis vexata, fluxu menslruo circa i6tum
aetatis suae annum ingruente atque regulariter dein
redeunte, maiorem sanitatis firmitatem nacta fuit.
Octo circiter abhinc septimanis inscia causae , ex-
cepto , quod accuset labores servitio adnexos refri-
geriaque , mensium suppressionem palla esf, quili
tamen aliud inde incommodum , nisi artuum lalli-
tudinem abdominisque tumiditatem experiretur,
aoma Maii mane sine notabili causa corripitur fri-
gore totius corporis , cephalaea, siti multa, sub-
sequente calore sudoreque. Symptomatibus his per
tres horas vexata valdeque defatigata solitos labores
adgreditur. Post nycthemeri apyrexiam eadem fere
revertuntur symptomata, eodemque modo decur-
runt. Febris Ubi relicta , tertia quavis die cum iis-
dem symptomatibus eademque fere hora rediens,
quum magnam induxilTet vinum prostrationem or-
loading ...