Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 135
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0304
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
AUGUSTUS.

13s

Ineunte hoc mense calida amoenaque tempeslas.
4ta nocte imbres et tonitrua, sta et dta ventosa,
mibeculosa, frigida, ^ma ad i amam usque calida,
amoena, coelum serenum, sparlis tantum nubibus
tectum. 13tia et i4ta calidiiTima. I5ta mane im-
bres et tonitrua, per diem vero calida, amoena,
sparsim pluviae. i6ta amoena, calida, sub vespe-
rum pluviosa. i7ma pluvia. igva usque ad artiam
amoena calidaque tempeslas. 24ta frigida et ven-
tosa. i5ta usque ad mensis finem ventosa, ingrata
frigidaque tempessas.

Initio huius mensis continuarunt febres nervo-
sae , de quibus mense priore mentionem feci. Ce-
terum nec in urbe nec in nosodochio peculiares
morbos grassantes obfervavi, fuitque mensis revera
inanis. Cholera, dysenteria, diarrhoea, morbi
alias hoc anni tempore ordinarii, non occurrere;
plurimi aegrotantes morbis chronicis detenti fuere,
atque tres ex phthisi defuncti. Notatu dignae erant
febres nervosae levioris indolis, excitantibus et ro-
borantibus sanatae. Omnes fuerunt siipatae symp-
tomatibus sic dictis gastricis, quare febres gastri-
cas ipsas nominare, et solventibus ac evacuantibus
eurare alii consueverunt. Ast quam incongruum sit
nomen, ex morbi descriptione, causarum praegres-
sarum notione , slatu morbum praecedente ac nos-
tra tractandi methodo elucet. Omnes , quae gaslri-
cae agnoscebantur, tales nonnisi debilitante me-
dendi methodo reddebantur , id est, maior corpori
conciliabatur debilitas, organis praesertim diges-
tionis , indeque omnia symptomata necessario oriri
debebant, quae debilitati, non saburrae circa prae-
cordia stagnanti tribuere posTumus. Per hunc an-
loading ...