Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 139
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0308
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
139

centibus autem, ubi nempe ab auctoribus recensita
phaenomena adparent, mali praesentiasn coniectu-
rare tantum, at non certo demonstrare licebit.
Eiusmodi enim phaenomena correspondent et aliis
topicis adfectionibus abdominis. Minus evidens
vel plane impossibilis erit mali cognitio in eo flatu,
si asciti iungitur morbus, aut, ut in nostro casu,
sacco rupto materies gelatinosa aut quaecunque alia
in cavum abdominis efssuxit, qua abdomen ad nota-
bilem magitudinem extenditur, omnemque vetat
morbi explorationem.

Hydrops ovarii.

Ancilla quaedam, 44 annorum, parentibus nata
pauperibus rusticis , habitu corporis rigido et ma-
cilento , colore faciei ex ssavo subfusco, a prima
iuventute nullo quidem graviore adfecta morbo,
semper tamen infirma, ut ait, valetudine conssic-
tabatur. Menstrua circa lomum annum intrantia
nunquam regulariter ssuxere, mox per duos menses
mox per totidem annos non rediere, redeuntia sem-
per parca multis sub torminibus ssuxere, miseram-
que saepissime ssuor etiam albus tempore menstruali
vexavit. A Z4to aetatis anno, quum scabiem, qua
fuit adfecta , remediis externis, praecipue unguem»-
to ex sulphure parato sanasset, varias in corpore
molessias percepit. Inde ab anno 301110 vita iam
acerba miserrima esse coepit, quod matre defuncta
molestum ancillae ruflicanae servitium subire coacta
fuit. Variis contrifiata aerumnis, sine ulla vitae
amoenitate, nutrimentis vel crudis vel nullis usas
omnibus aeris externi iniuriis, refrigerio ab aesiau
atione, frigidae modo, modo humidae tempeflati
exposita, labores gravissimos perficere, saepiusque.
loading ...