Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 140
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0309
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
S40

vigiliis nimium indulgere coacta, sibi consulere,
suaeque sanitatis pro voto rationem habere vix po-
tuit, Iamque non raro accidit, ut de vertigine,
dolore premente in praecordiis eorundemque intu-
mescentia post ciborum ingestionem conquereretur.

Circa ipnam Martii huius anni subito, pofi-
quam levarat molem non exiguam, in dextro ab-
dominis latere firepitum percepit, ac si in intesti-
nis quid dissiiiret, mox dolorem pungentem, ab ad-
tactu auctum, et decubitum in illo latere impedi-
tum senlit. Tumor dein notabilis in hac regione
ortus est, in dies magis increscens, tandem per
omne abdomen sese extendens. Perpetuo nunc que-
rebatur de dolore pressorio urenteque in praecor-
diis posl ciborum ingestionem, tussi sicca , decu-
bitu difficili in dorsum et latus dextrum , susurru
aurium, sudore frigido et inaequali per noctem,
atque non raro hoc tempore diarrhoea aquosa ve-
xabatur. Increscente in dies abdominis tumore,
quum ante morbi initium coitum exercuisiet, gra-
vidam se existimavit, ideoque more solito instituta
venae sectione unam pene sanguinis libram amisit.
Aucto sensim morbo viribusque valde fractis, labo-
ris tandem impos, ab omnibus derelicta,modo hic
modo illic misericordiam hominum de victu quoti-
diano implorare coacta fuit. Magnam huius tem-
poris partem sine hospitio , deficientibus omnibus
ad vitam sustentandam necessariis in perpetuo lic-
torum timore peregit, tandemque morbo ad sum-
imim gradum progrelso in nosocomio auxilium quae-
sivit, ubi etiam die 2<?na Iulii recepta efi.

Habitus corporis,ut antea descriptus, abdomen
nimium in modum, at aequabiliter tumidum et ten-
sum, fluctuatio sensibilis , uti in ascite observari
{plet, pedes tumidi et oedematp.si,pulsus frequens,
loading ...