Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0317
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
148
quam arduum sit, de natura huius morbi certi
quidquam stabilire. Unde oriuntur vitia eiusmodi
localia? an sunt connata , an adquisita? Quid re-
quiritur, ut tale vitium generetur, et quaenam de-
bet esTe corporis et partis morbosae antea condi-
tio ? Ex vitae huius aegrae decursu , quem illa, ut
facile consicies, iuxta mediocre ingenium suum ad
minutias describere nescivit, praecipue quum hu-
ius generis homines ad Valetudinem suam minus
adtendant, nihil omnino patescit, quod quae/tio-
nibus satisfacere pollit. Id tantum enarrat, se vi-
tam miserrimam, inter varias calamitates, labores,
inedias, refrigeria perpesTam esTe, quibus corpus
humanum in debilitatem delabi, ac omnes morbos
ex ea provenientes nancisci debuit. Hinc mirum
noneil, si et ascite laboraverit, quem anteceden-
tibus et praebentibus phaenomenis, praesertim ssuc-
tuatione aquarum in abdomine contentarum adtac-
tu percepta talem declaravimus. In eo sfadio, quo
nosodochiunradiit, iudicium de natura ac ortu
morbi difficile fuit, forsan minus arduum, si ante
perceptam ovarii ruptionem aegra valetudinis sla-
tum Medico cuidam detexisset, isque eam penitus
examinasset. Quamvis vero naturam et ortum pri-
marii morbi, ovarii nempe hydropici, illtistrare,
et accuratius evolvere non possimus, eaque inter
obscura remittere simus coacti, ex historia tamen
noflra elucebit, quam cautos nos esse oporteat in
formanda diagnosi. Nossro in casu omnia ascitis
phaenomena et causae adfuere, et ne guttulam qui-
dem aquae continebat abdominis cavum. Et quid
Medicus lignis se ductus , et si aegrae vires viguis-
sent, in hoc casu ab operatione paracentheseos ex-
spectare potuisset?

Eberhardt.
 
Annotationen