Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 150
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0319
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
150

totam eam diem rtoctemque conditio, quin ulla
morbi imminutio notabilis consecuta sit. Altera die
in nosocomium aegra recipitur, ubi vidimus con-
vulsiones maxillae per intervalla brevia redeuntes
modo supra descripto. Praeter perfectam sinistri
brachii immobilitatem aderant artuum magna lassi-
tudo, occupatio capitis, vertigo , aurium susur-
rus, respiratio difficilis, pulsus frequens , debilis
ac parvus. Ordinavimus ;

f^. Pulv. rad. Valer. Unc. semis.

infund. cum aq. ferv. Unc, octo.

Coi, adde

Gamph, cum mucih gum. arab. q.s. subact.
Scrup. unum.

Meli, opt, Unc, unam.

MDS. Omni bihorio cochlearia duo.

Diaetam plenam, vinum aqua dilutum.

Vesfere. Brachii immobilitas parum imminuta,
verum convulsiones et tremulus ille motus maxillae
non amplius observantur, nisi quod hic in collo
circa laryngem cum sensu intenlivo ac preslorio sese
exserat, huius musculos praecipue vexans. Pulsus
elevatior et tardior.

Die 25ta, Motus ille musculorum circa laryn-
gem per magna modo intervalla rediit. Brachium
fuit mobilius, Pulsus fere in slatu sano notabilisque
symptomatum supra descriptomm remissio. Ordi-
natur :

^4. Pulv, rad. Valer. Unc. semis.

inf. cum aq, ferv. Unc. octo.

Coi. adde

Liq. anod. miner. Hofm. Dr. semis.

Meli, optim. Unc. unam.

MDS. ut prius.

Diaeta eadem.
loading ...