Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 164
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0333
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
164

continuationes mihi videntur; optima suere antl-
‘monialia, tartarus emeticus, sulphur auratum an-
timonii, kermes mineralis partitis ac fractis dost-
bus exhibita, porro mercurius dulcis, dein vapo-
res tepidi inspirati, gargarismata ex decocto herba-
rum sic dictarum emollientium, denique frictiones-
mercuriales partis adfectae et vesicatoria collo ad-
plicata , seu setaceum ad nuchas. Quae omnia etsi.
aliquibus in hoc leviori morbi sfadio graviora vi-
dentur, omnino tamen non negligenda sunt. Mor-
bus enim localis a topica debilitate indirecta ortus
sub benignitatis larva pedetentim increscens, in al-
tero vix, et in tertio ac ultimo badio nunquam ad-
mittit medelam. Remedia debilitantia , venae Tec-
tiones , hirudines , purgantia semper nocent.

Increscente itaque febre sub lentescentis forma,
aucto in trachea dolore, accedentibus muci puru-
lenti exscreatione, palsim et tulsi, maioribus circa
fauces exulcerationibus facile conspicuis, difficilio-
re deglutitione, voce exili seu clangosa, auxilium
praelfitere granum unum mercurii dulcis cum di-
midio opii ter per diem exhibitum, per reliquum
vero diei tempus decoctum lichenis islandici, pas-
ssm et decoctum corticis peruviani, et allati vapo-
res et inunctiones. Alii laudant pulveres sic dictos
lf ramales , spongiam marinam ulfam, circa quae
mihi vero deest experientia.

Febre denique magis adaucta, increscente puris
exscreatione, maiore deglutiendi difficultate, acce-
dentibus adadsumta ssuida suffocatione, respiratio-
ne difficili, anxietate, tussi, corporis emaciatione,
voce suppressa ac exilissima, decoctum corticis pe-
ruviani, polygalae senegae, lichenis islandici sub-
inde opio iunctum ac diaeta nutriens prae reliquis
optimos edidit effectus.
loading ...