Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0334
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Ultimum vero si accedit sla dium, ubi nempe
diarrhoea, sudores colliquativi et oedemata pedum
inslant, nulla quidem amplius exspectanda sanatio,
opium tamen praecipuum esl, quod varias mitigat
aegri moleslias.
Non pudet vero me fateri, morbi naturam ac
indolem eiusque causas a me nondum satis explora-
tas elTe: repetitae observationes et medicaminum
experimenta sorsan adhuc plura me docebunt, quae
posimodum aliorum iudicio ac scrutinio proponam.
Videtur autem morbus tracheae oriri a variis causis
excitantibus, quae slimulo suo tracheam seriunt im-
mediate , moxque debilitatem huius partis indirec-
tam inducunt. Morbi vero sedem esse iam ab initio
in trachea, de qua alii dubitant, concludere licet
ex exili ac clangosa respiratione, fixoque dolore,
quibus aeger in morbi ingressu slatim adlicitur. Mi-
nus ergo probabilis esl eorum lententia , qui exul-
cerationes tracheae provenire ab ulceribus faucium
putant, sed potius faucium exulcerationes vel ef-
fectus sunt phthisis trachealis, vel ab una eadem-
que causa eodemque tempore binae adfectiones or-
tum suum ducunt.
Phthisis trachealis.
Michael S topani, ex lacu Como in regione
Mediolanensi natus, iuvenis 23 annorum, merca-
toris famulus, habitus phthisici, a iuventute iam
frequentioribus refrigeriis sese exposuit. Exceptis
aliquibus nodulis in cute colli palTim adparentibus,
quae tamen semper adhibitis frictionibus sponte eva-
nuere, nunquam vero morbo graviori addictus fuit.
Tempore bacchanalium , quae praeterlapsa hieme
celebrata sunt, quum vehementiiTime saltasset, su-
 
Annotationen