Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 168
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0337
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
168

comederat, evomuit. Vexabatur decies diarrhoea
aquosa cum tenesmo, qua vires valde profierneban-
tur, et febris lenta augebatur. Ordinabatur prae-
ter lupra allata medicamina sequens :

Fyi' Liq. anod. miner. Hofrn. Dr. duas.

Tinct. thebaic. Dr. unam.

MDS. Omni trihorio guttae triginta in s.q.in-
fus. ssor. chamomill. sumendae.

Pulv. gumm. arab. vitell. ovor. s. q. trit. Unc,
unam.

Infus. ssor, chamom. Unc. duodecim. Adde

Laud. liquid. Sydenh. gutt. quadraginta.

Olei lini Dr. tres.

MDS.pro clysmatibus ter de die alvo iniicien-
dis.

I4talulii. Diarrhoea evanuit. Reliqua eadem,
ut et ordinatio.

A i5sa ad lymamlulii. Iisdem remediis conti-
nuatis eadem semper morbi conditio. Febris magis
increscit, summa virium proflratio, pulsus frequen-
tissimus, passim anxietates, auctus in trachea do-
lor, maior puris copia sine tussi exscreatur. Vox tam
exilis , ut ab adflantibus vix percipi pollet. In fau-
cibus leves passim excoriationes augentur; vespere
febris summa exacerbatio, nox insomnis, sudorife-
ra, inquieta et anxia. Inter ambigua haec vitae
suae discrimina, absente omni luis siphyliticae sus-
picione, iam primo examine remota, ut excitans
remedium inter usum iam denominatorum ordina-
vimus externe frictiones mercuriales regioni colli
adplicandas.

Mercur. solub. Hahnemann. Dr. unam.

Axung. porcin. recent. Dr. tres.

MDS. Matutino tempore inungatur parva por-
tio dimidiae partis nucis avelanae adinflar.
loading ...