Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 171
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0340
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
iyi

Phthiiis trachealis.

II.

Antonius Zipf, Eichenbiihlanus, 33 annos
natus, molitor, corporis habitu non adeo valido
praeditus, ceterum nullo unquam morbo adssietus,
die 25ta mensis Augusti inter labores, quum scilicet.
saccos farina impletos ac dorso impositos in grana-
rium molae portaret, subito fallente vestigio ex su~
periori hoc aedium tabulato, scilicet ex altitudine
circiter 14 pedum, in profundum delapsus est,. ita
ut corpus anterius, et medium quidem pectus ve-
hementer in truncum ligneum eius loci illideretur.
Initio semianimis per tria aut quatuor minuta humi
decubuit, et refectus tandem per tres fere horas
magna cum anxietate atque vehemente tussi notabi-
lem eiecit sanguinis primo ssoridi, pofl: intervallum
autem magis nigricantis ac grumoss copiam, lensim
iensimque minorem. Huic calamitati aeger nullum
opposuit remedium, nili quod caput pectusque la-
varet aqua frigida. Mox autem dolorem animadver-
tit in medio pectore ab inspiratione et adtactu val-
de auctum. Quo tamen quum pofl; novem dies li-
beratus esset, sanus et, li modicam lassitudinem ex-
cipias, sine omni molestia vixit. Verum enim vero
aliud mox incommodum ipsi accidit: vox hucus-
que naturalis ita paulatim imminuta est, ut non am-
plius verba sonora proferre, sed suppressa modo et
exili voce loqui posset. Opem medicam igitur in
nosocomio quaesivit, atque receptus die ijfta Sep-
tembris ne verbulum quidem voce sonora edere va-
luit, sputa viscida et puriformia eiecit, atque tuiTi
cruciatus fuit non adeo frequente, mox evanida s
mox vero urgente. In faucibus ulcera tenuia, parva
ac lardacea passim detegimus. Querebatur deTasti-
tudine artuum, corporis macie et modico colli cjrc&
loading ...