Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 172
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0341
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
l-JZ

laryngem dolore, inter deglutiendum aucto. Digi-
tis paulo vehementius laryngi admotis Prepitum
quendam ac motum observavimus, quali cartilago
aut ipsum os hyoideum fractum elTet, et ex' eodem
motu procedente, tussin aeger percepit atque sen-
sationem corporis cuiusdam heterogenei ibidem
versantis. Pulsum reperimus frequentem ac debi-
lem, ceteras functiones integras, neque febris nec
alia symptomata phthili pulmonali convenientia se
prodiderunt. Sanguinis pofi lapsum violentum eiec-
ti rationem ex vehemente pectoris conculsione et e
vasorum rupturis inde ortis deducendam putamus.
Hinc inslammationes topicas forsan in ipsa pulmo-
num subPantia, in trachea arteria et in faucibus,
suppuratione dein devaPatis, ortas esie, quam ma-
xime probabile videtur, quod etiam sputis viscidis
puriformibus, dolore fixo topico in pectore atque
laryngis regione, tuiTi et ulceribus denique fauces
occupantibus maxime confirmatur. Vocis luppres-
sio explicari facillime poteP ex contusiione in ipsis
organis promota, quae vel dePructionem nervorum
ad vocis organon pertinentium, vel paralysin eo-
rum procreavit. Quaecunque autem sit rerum con-
ditio, eadem tamen femper erit indicatio excitandi.
Hinc sequentia praescripsimus:
ig. Extr. Hyosciam. Gr. unum.

Sulph. aurant. antim. Gr. semis.

Sacch. alb. Scrup.unum.

M.f.pulv. d. p. dosi, et dent. tal. Nro duodecim.

S. Ter in die dosis una.

3^. Lichen. Island. Unc. tres.

Rad. liquirit. Unc. unam.

MDS. pro potu.

Diaetam leniter nutrientem , id eP, portionem qua-
drantem, reginien modice calidum.
loading ...