Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 177
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0346
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
*77

sisse moleslias sibi haud meminerit. Ex coniugio sat
infelici tres genuit prdles cum uxore, quae ex can-
croso ulcere faciem occupante periit. Qua defuncta
opibus exhauslus cum infantibus ipli relictis vitam
vivebat miserrimam, plerumque vagabundam. Quum
34-to aetatis suae aiino in cella vinaria laborans at-
que multum refrigeratus magnam vini frigidi co-
piam avidis hausillet faucibus, subito molesliarrt in
pectore serisit: horrorem sat vehementem inseque-
bantur calor, languor, tulsicula sicca , sensatio
quaedam tendens ac premens iil pectore, respira-
tio difficilis et anxia. Increscentibus noctu hisce
fymptomatibus quaerit auxilium a Medico, et mox
reslitutus fuit. Ex eo tempore, expositus omnibus
miserae ac vagae vivendi rationi adnexis calamita-
tibus, variis adssigebatur morbis, in quibus tamen
adfectiones pectoris maximi semper fuerant mo-
menti. Quum praeterea pro vitae suae genere pon-
dera levando pulmones adhuc magis exagitaret, ac-
cidit, ut in maiorem morbi traheretur opportuni-
tatem. Quare omni fere vernali et autumnali tem-
pore a tulsicula ab initio sicca , in p osseram autem
sputis soluta,adfectum se fuisse refert. Quibus pec-
toris adfectidnibus se nonnunquam adsociavit car-
dialgia, quam usit spiritus vini Vinive calidi profli-
gare conabatur , quod remedium mox amavit tan-
topere, ut quotidie fere dimidiam vel etiam libram
unam spiritus vini biberet. Infelicem hanc con-
suetudinem firmavit magis Medicus quidam, qui
aegro elixirmm quoddam spirituosum mane sumen-
dum praescripsit. Levatus inde paululum aeger lu-
benter huic consuetudini indulsit, minusque solli-
citus de sua valetudine aeslatis calore excalefactus
aquam hausit srigidam, nee non data quavis occa-
sione potibus spirituolis usus, hoc tempore tandem

M
loading ...