Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 178
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0347
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
178

autumnan corripitur omnibus" pectoris adsecti symp-
tomatibus supra iam enarratis. Adpetitus praeterea
fuit depravatus, atque sudoribus nocturnis fere dis-
fluens aeger valde debilitabatur. TuiTis cum sputis
e viridi ssavis ac tenacibus mane e lecto (urgentem
valde anxium reddebat. Mense Octobri 'ad suam suo-
rumque suslentandam vitam ruri circumvagus valde-
que excalefactus,larga subito pluvia per totum cor-
pus madefactus , in proximum fellinans hospitium
calori sornacis proxime adsedit. Siccatus paululum
aeris frigori se denuo exposuit, iter in urbem pro-
secuturus. Sed haud longe progressus subito collum
quasi rigidum et tumens, totum caput graviter oc-
cupatum, inslantem quali apoplexiam, pectoris op-
pressionem et conslrictionem,, et in latere thoracis
dextro sensum titillationis percepit. Viribus valde
prostratis in urbem venit. Noctu subitaneo totum-
que corpus percutiente frigore excitatur e somno ,
quumque ob respirationis difficultatem e lecto sese
adtollere cogeretur, capitis, trunci et extxemita-
tum superiorum tumorem sentit ac gravedinem in-
gentem ; palpebrae oculi dextri tumentes bulbum
obtegunt. Insequitur calor corporis urens, sitis
inexplebilis , orthopnoea. Altera die , 5-ta Octo-
bris , miser hic ad nosocomium confugit. Capitis
et trunci corporis monstrosa conspicitur tum e Icen-
tia, facies rubedine fulgens erylipelatosa, palpebra
utriusque oculi tumens ita, ut bulbi obtegerentur.
Mammae earum mulieris insfar Jactelcentis turgent.
In capite, trunco et extremitatibus superioribus
slrepitus sub adtactu crepitans, ut in emphysema-
te , sat bene disfinguitur; frigus praeterea et calor
alternans, relpiratio difficilis, anxia, sfertorosa,
si tum nontiili erectum in lecto concedens aegro
tulTis srequens et sicca; sputa interdum spumosa ;
loading ...