Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0350
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
IgE
quam vomicae seu pulmonum exulcerationes, vel
ipsam subslantiam vel superficiem tenentes. Exinde
et emphysema ortum suum trahere , evidens satis
essi Quum enim ex motu vel nisu vehementiore,
quem exercuit aeger, pleurae pars, quae adhacsit,
disrupta aut ulceribus pulmonum erosa eilet, aer
per minutiiTimos bronchiorum ramos in tela cellu-
losa pleuram ambiente facile diffundere se potuit,
id quod eo veri similius videtur, quum aeger in
examine mentionem fecerit cuiusdam fragoris in
latere dextro percepti, dum saecum tritico reple-
tum humero imposuerat,
Aid quum durante nisu virium intensio aefrago-*-
ris in cavo pectoris percepti sensus ante emphyse-
matis originem per longum temporis spatium prae-
ceslerant, iure dubitatur,' an ex laesione seu rup-
tura pleurae pulmonibus per repetitas inflammatio-
nes accretae ortum sit emphysema.
Aeger nempe in hoc autumnali tempore mirum
in modum exaestuans in itinere, subito decidente
pluvia ruri madefactus refrigeratusque ingreditur
cubiculum fornacis igne valde calefactum in hpspi-
tio. XJbi quum per tempus aliquod commoratus es~
set, siccatis demum vehibus denuo aeri et pluviae
se exposuit, Verum non multo post corripitur hor-
ripilatione , et calore hpspitii expressus sudor eva-?
neseit. Friget itaque 5 accedunt anxietas , respira-
tio difficilis, suffocatio, et denique erysipelas cum
emphysemate. Nonne itaque emphysema ab alia
causa interna ortum habere potest, seu etiam ex
supprelsa transpiratione, aut subito per refrigerium
mutata cutis organissiii actione, qua materies trans-
spirabilis ita mutabatur, ut aeris sub sorma sgse in
tela cellulosq. expanderet ?
 
Annotationen