Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 183
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0352
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
18$

nas, pectus, dorsum et mammas occupabat; hinc
extremitates inferiores erant liberae. Tempore au-
tem curaque instituta sensim sensimque sanatis ulce-
ribus evanuit morbus, aeris nempe transgresiu per
cicatrisationem impedito. Emphysematis evanes-
centiam nofirae curandi methodo irritanti et largis
inde sequentibus sudoribus nocturnis adlcribendam
esie, vix dubito. Schulz *) rariora dicit ob-
tingere exempla emphysematis sine vulnere in cavi-
tatem thoracis penetrante : ab exulceratione pleu-
rae et spatiorum intercoslalium profundiore origi-
nem ducentis unum tamen allegat casum nostro si-
milem, quem et eadem ratione sequentibus decla-
rat: ,, Pulmones olim pleurae adnatos, exortaque
,, inssammatione et suppuratione subsecuta tampul-
,, mones, quam pleuram cum subiectis musculis in~
,,tercostalibus de sublfantia sua aliquam notabilem
,,portionem amisisfe, ut inde pus per pulmonem
„ eiici potuerit, aer autem subingressus ad spatium
,,intercostale exulceratum provenerit, unde se in
,, cellulas pinguedinosas, musculis interiectis insi-
,, nuavit,et ad exteriorem habitum fuitpropulsus.”

Treyer.

*) hc. p. S7I»
loading ...