Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 185
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0354
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i Ss

aeri frigidiori, nebuloso et pluvioso , leviore ves-
titu cincti mox se exponebant.

Cedebat vero haud difficulter morbus regimini
calidiori, potibus copiolis tepidis, levi diaetae ac
remediis leniter excitantibus lic dictis diaphoreticis
non calefacientibus. Ad haec numeran tur Tartarus
emeticus partita doli exhibitus , Vinum antimonil
Hiixhami, Spiritus Mindereri, salis ammoniaci de-
purati, Insusum ac Roob ssor, sambuci &c. Alvus
tarda fere semper clysmate e speciebus emollienti-
bus parato soliicitabatur.

In graviore vero adfectione, tussi nempe ac
doloribus lateris lancinantibus adauctis, praesertim
una cum febre versus vesperum exacerbatis, opium
in fracta doli, ne nimium incitaret, ob medicami-
nis inter reliqua incitantia summam essicaciam ad
granum quadrans aut dimidium omni vespere inter
usum dictorum remediorum exhibitum, atque Lini-
mentum volatile camphoratum , seu et in nonnullis
velicatorium ut rubefaciens pectori adplicatum,
morbum brevi dissipavere; irnmo et linapismi ac
pediiuvia tepida seminibus smapeos mixta levamen
adtulere.

Praeter hasce adfectiones grassabantur quoque
coryzae, hemicraniae rheumaticae, otalgiae, odont-
algiae, anginae, raucedines, quae eandem medendi
methodum requirebant. Hisce non tantum adulti,
led et infantes adfecti graviter decubuere.

Ceterum perpauci ob has molessias nosodochium
adibant, quum eas saepius solum calidius regimen,
morbo ingruente flatim adhibitum,intra paucos dies
prossigavit. Aliis vero , qui pleuritidem rheumati-
cam omnino neglexere, aut variis excitantibus eam
depellere conati sunt, non raro accidit, ut in ve-
ram peripneumoniam aut haemoptyssn inciderent,
loading ...