Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0355
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Qua sub conditione methodus profiiit debilitans.
Ipsa peripneumonia autem vel neglecta, vel perver-
se variis /limulantibus tractata, mox in aslheniam
transivit, quae plus, quam ipsa iihenia, periculi ha-
buit , nec nili excitantibus iuslo moderamine adhi-
bitis depelli potuit. Exemplum talis peripneumo-
niae aslhenicae infra exponam. Quae licet in initio
ac decursu slhenicae fuerit indolis, neglectu tamen
nimioque et incongruo excitantium usu, atque mor-
bi longiore duratione, quibus ipsa inflammatio auc-
ta ut novum incitamentum nimia vi in fibras inci-
tabiles agebat, neceslario in aslheniam transgredi
debuit. Notum enim est, inflammationem sibi re-
lictam aut llimulantibus exasperatam per longum
tempus ut talem perseverare non polle , sed ex ip-
sius morbi vigore maximam oriri incitationem, qua
dein incitabilitas mox ita prosfernitur,ut necessario
nascatur debilitas indirecta.
Ut maximi autem momenti, ita et difficillimae
indagationis elf morbi huius in aslheniam mutatio,
ad quam dignoscendam tam praegreslae potentiae ,
quam praesentia symptorrfata severe perscrutanda
sunt. Licet enim fere semper phaenomena indicent
adhuc slatum sthenicum,aegrotans tamen debilitan-
tibus , e. g. venae sectione, tractatus in extremum
vitae periculum praecipitatur. Phaenomenis igitur
non unice fidendum, sed ex iis, quae morbum
praecesierunt, iudicium potius formetur, atque
medendi methodus slabiliatur. Si enim ex anamnesi
eluceat, non solum pulmonis, sed et totius corpo-
ris adesse debilitatem indirectam, adhibenda sunt
excitantia fortissima, ita tamen , ut continuo re-
spicias ad debilitatis indirectae gradum. Eminet
vero inter haec remedia opium, quod sub hac con-
ditione felicissimo semper eventu adhibui. Varia
 
Annotationen