Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 188
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0357
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
m

tham vitrioil, alcali volatile, camphoram, chipam,
vinum atque opium, pro vario debilitatis gradu
diverlimode propinata. In morbi initio ac decursu,
vigente adhuc febre, nunquam corticem peruvia-
num adhibui, sed ea pedetentim decrescente, et
tum cum hac cautela, ut illum semper in infuso aut
decocto propinarem, cum aliis excitantibus diffu-
sibilibus , e,g. liquore anodino minerali Hofmanni,
aqua cinamomi, camphora et similibus iunctum.
Redeuntibus demum sensim viribus propinavi et
corticis extractum atque pulverem stimulis diffusi-
bilibus semper mixtum, dein amara ac denique mar^-
tial;a, usque dum debilitas omnino sublata edet.

Camphoram semper praescripsi in febribus gra-
vioribus , ubi nempe calor urens , cutis arida, pul-
sus debiles ac exiles, deliria, tendinum subsultus
&c.aderant,pro virium pro/lratarum ratione ad gra-.
na triginta, immo sexaginta per nycthemeri spatium.
Et fere semper observavi ab usu huius egregii re-
medii pulsum moderate frequentem, calorem fere
naturalem, cutem madidam, ceterasque nervosas
adfectiones imminutas, unde camphoram non de-
primere, sed stimulo vires erigere cumFrankio
iun. aliisque iudicavi,

Naphtham vitrioli in initio morbi parca doli
aliis leniter excitantibus, insuso Valerianae, ser-
pentariae adiunxi, vel aucta doli in gravioribus
febribus, ubi pulsus valde debilis atque mollis fuit;
nunquam vero sub ea conditione soiam, sed summo
emolumento cum aliis excitantibus, praecipue cam-
phora , semper propinavi.

Alca}i volatile nunquam in vigore morbi, sed
tantummodo in initio cum aliis diffuhbilibus, /li-
mulis exhibui, quin tamen in febribus gravioribus
ypto unquam re/pondprec Neque mosphus satis
loading ...