Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 189
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0358
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
mihi fecit, nori ineunte quidem morbo, sed eo
maxime vigente adhibitus. Quem licet sub varia
pulsus conditione, sub parvo, subduro, .molli,
pleno , tremulo pulsu * ac magna sat quantitate ad
triginta, immo quadraginta grana per nycthemeri
spatium porrigerem, semper tamen * etfi optimae
fuerit notae, spem fefellit. Alii quidem hoc reme-
dio plures gravi/Timas febres,aliis remediis residen-
tes, victas else adfirmant; mihi vero nunquam suo-
celsit. Quare illud nunc rarisdme febre nervosa de-
tentis exhibeo , quum haud pauca experimenta me
docuerint , moscho camphoram longe else ante-
ponendam* licet cel. Frank iun. contrariam tuea-
tur sesttentiam.

Opium, vehementer dimulans, in hac febre
magna cum cautela semper adhibui. Non paucos
vidi, qui id male ferrent, et anxietates, vertigi- *
nem, deliria, insomnia, vomitus, sudores ob ni-
miam stimuli vim ex eius usu orta elfe animadvertis
Summa tantummodo urgente debilitate, aut acce-
dentibus variis vires magis magisque exhaurienti-
bus , e. g. diarrhoea aquosa, narium haemorrha-
gia, propinavi per nycthemeri spatium opii granum
tinum ad quatuor 5 ad quem finem vel elegi pulve-
rem vel tincturam thebaicam. Sub ea conditione
vidi huius remedii caute propinati effectus egre-
gios , semperque per breviora intervalla plenam
opii dosin ad granum dimidium vel pro virium dis-
crimine ad integrum porrexi, ita, ut incitatio con-
tinua (limuli vi excitata semper perslare, immo ae-
crescere cogeretur.

Pro medicaminum ratione et victum elegi ta-
lem, qui a debili ventriculo facile subigi, ac vires
aegrotantium leni /limulo reslituere posset, cibos
nimirum facile digerendos, nutrientes saepius per
loading ...