Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 190
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0359
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
rpo

diem, sed non magna copia concesTos; Hirnulis va^
riis diffusibiiibus, e. g. vino, aromaticis, mixtos»
Hinc exhibui carnes, non quidem in initio aut in
febris vigore ipsam carnem aut eius geiatinam, sed
carnea iuscula parca vini quantitate parata , ac ovo
tincta, optime convictus* a carne non laedi diges-
tionem, neque humorum putredinem, ut alii vo-
lunt, adaugeri. Vegetabilia vero, quae laudari so-
lent, non concedi; frequenti enim observatione
edoctus sum, illis adgravari ventriculum atque de-
bilitari.

* Pro potu maxima ex parte exhibui aquam tertia
parte vini generosi mixtam, et ne aegri copia vini
gravarentur, tempore intermedio pro eorum lubitu
et potum tepidum e variis radicibus ac herbis, sub
nomine specierum emollientium notis, paratum or-
dinavi, quo litis aegrotantibus hac febre detentis
valde imminuebatur.

Praeter haecce remedia et alia ut adiumenta ad-
ministravi, clysmata ex insuso ssorum chamomillae,
c decocto corticis peruviani parata , atque liquore
anodino minerali Hofmarini, vei et laudano liquido
Sydenhami, vel camphora mixta, quae per alvum
inlicienda ordinavi, praecipue in summa debilitate
aut accedente imi venttis dolore, tumore et me-
teorismo. Secutae inde evacuationes moderatae
aegrum valde levarunt, eiusque vires reslaurarunt.
Clysma vero iniiciebatur sernper parca quantitate
ad. uncias quatuor aut sex. Porro , li vires magis
magisque languescerent, et abdomen tumeret ac
doleret, huic quoque inungi iussi linimentum vo-
iatile camphoratum, et adplicavi fomentationes e
variis paratas herbis aromaticis, aqua deGoctis ac
vino rubro mixtis; porro ssnapismos ad plantas
loading ...