Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 191
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0360
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
191

pedum seu suras , et denique vesicatoria ut rubesa-
cientia ad artus superiores seu inferiores.

Quasdam et mendruorum obdructione seu ame-
norrhoea laborantes hoc mense observavi, de qua
alio loco fusius tractare animus ed. Cura noftra
versabatur autem semper in eo, ut, quum morbus
maxime a debilitate proficisceretur, ea adminidra-
remus remedia, quae solidorum incitationem im-
minutam redimerent vel augerent. Malum hoc sae-
pius inveteratum reperitur, seu neglectis diaeta ac
regimine, seu nullis aut perverse adhibitis medi-
caminibus, e. g. purgatione , venae sectione &c.
Vidi nonnullas, quae ex his in varias ruerent hy-
dropis species , asciten, hydrothoracem , aut in
febres lentas phthisinque pulmonalem. Quo levio-
res atque pauciores fuerint causae hunc morbum
producentes; quo minor inde debilitas procreata
ac minus malorum ex ea oriundorum agmen ; quo
minus temporis spatium ed, ex quo iam obsir.ucti
sint menses; eo celerior et tutior sanatio absolve-
tur. Curam huius morbi, a debilitate universali
orti, leniter excitantibus incepimus, qualia sunt
Liquor anodinus mineralis Hofmanni , tinctura
Valeriana, edentia castorei, tinctura thebaica par-
ca dod exhibita, infusum Valerianae, serpenta-
riae, chamomillae et limilia, quibus denique ad-
iunximus amara, extractum gentianae, trifolii, ab-
hnthii, cardui benedicti, qualliae , denique gum-
mata ferulacea, galbanum,adam foetidam &c., spi-
rituosis excitantibus ac aromaticis iuncta. Haec
vero tum praecipue adminidravimus , ubi maiorem
virium languorem, functionum omnium inertiam,
habitum corporis phlegmaticum, abdomen tumi-
dum , multa pituita refertum invenimus. Aegrae
tales quum perraro ab initio roborantia dc dicta.
loading ...