Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 192
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0361
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
tpz

ut corticem |ieruvianmri > martialia aut excitantis
fortiora j sine incommodo ferant; ea remedia tan-
tummodo debilitatis phaenomenis magis magisque
imminutis adhibuimus, semper excitantibus suncta.*
Ast ad debilitatem aliaque inde ssuentia incommoda
omnino depellenda conducunt prae reliquis mar-
tialia, et inter haec quidem tinctura martis, aut
aethiops martiaiis Lemeryi, quum in primis viis
facile solvitur, minoremque prae reliquis ventriculi
molefliam creat, et intra breve temporis spatium
morbum auferre valet. Adhibitis solis excitantibus
remediis, e* g. opio seu eius praeparato, Laudano
nempe liquido Sydenhami, menses quoque redeun-
tes vidi, ut ex Historia II. satis patet, ubi aegrae
amenorrhoea laboranti ob varias catarrhosas adfec-
tiones non amara , chinam ac martialia, sed exci-
tantia diffusibiiia administrare coactus suL

P eripneumonia;

Cxeorgius Kleinitzj, Frankenwdnheimensss,
molitor, 26 annos natus, corporis sat robusti,
patre ortus ex phthisi defuncto, incolumi semper
a teneris gaudebat sanitate, Ineunte mense Octo-
bri inscius causae cuiuscunque , nili accusans ipsam
vitae rationem, subitanea corripitur tuisi diu noc-
tuque lacessente, increscente praesertim sub coelo
humido , frigido ac vehementi vento , cuius insul-
tus agrefles exercens labores quotidie fere experi-
tur. Quum nihil tamen corporis vigori detrahitur,
omnesque functiones rite absolvuntur, nullum op-
ponit malo magis in dies vexanti remedium, quin
immo in diaeta sese non raro peccasse fatetur. Per
sex septimanas tulsin patitur mox siccam, mox hu~
midam sine ullo alio sanitatis detrimento. Praeter-
loading ...