Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 193
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0362
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ip3

lapsa autem die iyma Novembris , srigidae ac hu-
midae aeris tempeliati expolitus, inter labores ea
prehenditur tudis vehementia, qua sanguinis flo-
ridi parcam quantitatem exscreat. Accedunt spi-
randi difficultas et atroces vagique dolores thora-
cis cavum occupantes, ita, ut nonnisi laboriose ae-
des adtingat. Petit lectum in summa domus area
ventis, quin immo pluviae expolitum, morbo opi-
tulaturus. Increscit tussis nunc licca, respirandi
difficultas, anxietas; adsociantur dolores capitis
gravativi, horror cum calore alternans , litis mul-
ta , prostratus corporis vigor. Ad morbum hunc
fugandum vino calido cum pipere utitur, quo in-
gello morbum non modo non frangi, verum in-
crescere vehementer, et urgere intolerabilius videt.
Per sex dies adfigitur lecto. Nox fuit insomnis, re-
spiratio srequens, celeris, anxia; dolores pectoris
semper continuant; sitis multa, anorexia, artuum
lassitudo. Die 2zdaNovembris vespere in nosodo-
chium defertur.

Reperimus caput liberum, faciem laete ruben-
tem, anorexiam, sitim ingentem, linguam muco
albescente obductam,respirationem difficilem et an-
xiam cum tussi licca, animam inligniter aeliuantem,
dolores pectoris pungentes, inspiratione profun-
diori auctos, litum ad latus impeditum, nonnili
corpore erecto possibilem; pulsus mollissimos, de-
biles et frequentes; cutim aridam, calorem mor-
dacem, diarrhoeam aquosam, summam corporis de-
bilitatem. Ordinatur:

fy.. Pulv. gum. arab. Dr. tres.

solve in aq. ferv, Unc. sex. Cui adde
Laud, liquid. Sydenh. Scrup. unum.

Syrup. diacod. Unc. unam.

MDS. Sumat omni hora Undam dimidiam*

N
loading ...