Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 195
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0364
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
*s>$

bo ac vino, nullam amplius accusans pectoris ad»
fectionem, in integrum et quoad vires reslitutus
die ipna Decembris nosocomio excedit.

Adelmann.

Febris nervosa.

u rsula Reif, Cellensis ad urbem nosiram, X9
annos nata, vinitoris indigi tilia, inde ab infantia
sua sub victu vilislimo ac plurimis gravibusque la-
boribus, quibus obnoxia fuit, opportunitatem in
quemvis morbum a debilitate oriundum, in primis
si potentiae nocentes accederent, contraxerat.Ve-
rum tamen, exceptis infantilibus morbis, nullum
incommodum, utut misera fuislet, qua adolevit,
conditio, passa corpus iusfo gracilius trahebat.

Mensibus rite ingrellis nec unquam hucusque
irregularibus, faulla gaudebat sanitate, dum an-
cillae munere, quo per annum integrum iamiani
functa est, suscepto , die iyma Novembris dolium
aquae pluviatili excipiendae dicatum vacuesaciens,
tota quanta humectaretur. Exinde friget, aedem
calet, oborto simul dolore pressorio ad scrobiculum
cordis cum cephalalgia; adpetitus prosternitur;
nauseat, vomiturit; primo incaslum, mox vero bis
vomit, materiamque viridescentem eiicit. Hac re-
rum conditione diem transmittit. Proxima autem
die, morbi secunda, cremoris tartari dosin sat mag-
nam , malum levatura, ast infausto cum eventu ac-
cipit. Ecce enim! remedium a feminis utriusque
sexus ad omnes adfectiones sine ullo discrimine
commendatum, ac in domo quavis reperiundum,
tantum abesl:, ut prosit aegrae, ut potius obficiat
plurimum. Nam confeslim oritur diarrhoea aquosa.
loading ...