Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 197
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0366
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
rp?

MDS. Omni bihorio cochlear unum.

Laud. iiq. Sydenh. vespere ac mane guttas decem.
Pro potu decoctum ordinarium, cui additur etiam,
vinum aqua diluendum.

Sub vesperum eiusdem diei febris exacerbatio.
Cephalalgia fuit ingens, calor valde auctus, pul-
sus parvus, debilis ac, quam mane, frequentiorj
aegra medicamina difficulter deglutivit; diarrhoea
ceskverat. Nocte insequente horis aliquot dormi-
vit; somno evigilans ter vomuit materiem virides-
centem; diarrhoea rediit.

Die 23tia. Eadem symptomata perslant. Aegrae,
medicamina se haud ferre, conqueslae ordinatur:

Kad. serpent. virgin. Dr. tres,
infund. aq. ferv. Unc. septem.

Coi. Colat, adde.

Naphth. vitriol. Scrup. duos.

Aq. cinamom.

Syrup. cort. aurant. aa. Unc. unam.

MDS. Omni hora cochlear unum.

Diaeta eadem.

Vespere. Febris exacerbatio, ut praecedente die.

Die zq.ta. Comperimus , nocte praegressa som-
num vix ullum ac insomniis turbatum fuisse. Aegra
quinquies alvum deposuit aquosam, vomituque ma-
teriem viridescentem eiecit. Porro subsultus tendi-
num leves, sitis cum siccitate linguae magna, de-
liriaque lenia , ac summa virium proslratio. Addi-
tur ergo mixturae heri praescriptae :
fy. Camph. Gr. duo.

Sacch. albi Scrup. dimid.

M. f. pulv. pro doli, dentur tales doses Nro
sex.

S. Omni bihorio dolis una»

Diaeta ac cetera eadem.
loading ...