Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 200
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0369
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
200

viribus fere omnino deiectis urbem nostram tan-
dem adtigit, et Aatim altera die, i8va Octobris,
quum ad nosocomium confugerit, recepta est.

Corpus fuit valde emaciatum, pallidum, ac iti-
nere, victu deficiente necesfario, defatigatum. Sum-
ma adfuit virium prosfratio , lassitudo , artuum de-
dolatio , ut pedibus insislere vix valeret. Foetor
simul teter ex ore et peripheria corporis prodiit,
adstantibus omnibus molestus. Praeterea accusavit
vertiginem, dolorem capitis, aurium susurrum,
respirationem anxiam atque difficilem, cordis pal-
pitationes , lipothymiam , ventriculi pressionem,
adpetitum prostratum, abdominis dolores ac tor-
mina. Exploratione genitalium ob syphilidis suspi-
cionem inslituta, leucorrhoea eam laborare inveni-
mus , an venerea ob vitae rationem, ex ipslus con-
fessione non snfficienter patuit. Id saltem confessa
est, se ante sesquiannum prolem peperisse, ex quo
tempore ssuorem album sibi conciliaverit. Pulsus
praeterea invenimus frequentes, parvos ac exiles.
Ordinavimus praeter diaetam nutrientem et vinum
aqua dilutum sequentem mixturam :
fy. Cort. peruv. Unc. unam.

coq. c. aq. font. Unc. sedecim ad rema-
nent. Unc. octo. Coi. Colat, adde
Meli. opt. Unc. unam.

MDS. Omni bihorio capiat cochl. maiora duo*
Continuantur medicamina ad quam usque Novem-
bris , afl symptomata eadem. Hinc ordinatum e si:
$£. Decoet. cort. peruv. ult. ord. Unc. octo.

Liq. anod. miner. Hofrtl. Dr. unam.

Tinct. thebaic. Scrup.duos.

Meli. opt. Unc. unam.

MDS. ut prius.

Diaeta eadem.
loading ...